|
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire
velim, chartis pretium quotus arroget annus. scriptor abhinc annos
centum qui decidit, inter perfectos veteresque referri debet an
inter vilis atque novos? Excludat iurgia finis, Est vetus
atque probus, centum qui perficit annos. Quid, qui deperiit
minor uno mense vel anno, inter quos referendus erit? Veteresne
poetas, an quos et praesens et postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense brevi
vel toto est iunior anno. Utor permisso, caudaeque pilos ut
equinae paulatim vello unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione
ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque
nihil nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapines et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt,
leviter curare videtur, quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret paene recens? Adeo
sanctum est vetus omne poema. ambigitur quotiens, uter utro sit
prior, aufert Pacuvius docti famam senis Accius alti, dicitur Afrani
toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
|